Charter Document - 01950172

Charter Document - 01950172


Charter Number: 01950172
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis in Christo salutem Notum sit omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint quod Iohannes prior de Dovor de communi consensu conventus sui concessit Thome de Newesole quod idem Thomas capellam habeat in curia sua de Newesole fundatam in qua ipse et heredes sui et familia divina possint officia per capellanum curie sue licenter habere quem ipse et heredes sui sine onere ecclesie de Colrede exibebunt Thomas autem concessit quod omnes decime de dominio de Newesole ad capellam illam et ad victum capellani pertineant exceptis terris que permixte sunt cum terris Willelmi de Popeshale Decime vero de terris que permixte sunt cum terris de Popeshale et preterea decime omnium rusticorum de Newesole integre ad ecclesiam de Colrede pertinebunt ad quam idem rustici ad divina officia convenient tam in vita quam in morte ita tamen quod si aliqui de novo rustici fiant in predicto dominio unde decime sicut dictum est pertinent ad capellam decime eorumdem rusticorum pertinebunt ad capellam et corpora rusticorum tam in vita quam in morte ad ecclesiam de Colrede Et si terre rusticorum qui tempore huius concessionis tenuerunt ullo umquam casu in dominium memorati Thome vel successorum suorum fuerint devolute decime tamen de predictorum rusticorum terris ad ecclesiam de Colrede pertinebunt sicut prius pertinebant set et corpora eorum qui erunt familia Thome vel successorum eius ad ecclesiam eandem de Colrede pertinebunt Thomas vero pro se et successoribus suis in se et successores suos suscepit omne onus quod de predictis decimis debebit annuatim ad abbatiam Sancti Augustini more debito pertinere Nos autem predictum negotium ratum habentes illud sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus magistro Gerardo Waleranno Salomone et multis aliis