Charter Document - 01950168

Charter Document - 01950168


Charter Number: 01950168
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus salutem in domino Quoniam ea que pro bono utilitatis ecclesiastice facta sunt perpetua debent stabilitate gaudere in communem volumus noticiam devenire nos presentis carte patrocinio confirmasse ecclesie de Kirkebi omnia tenementa sua in terris decimis et omnimodis obventionibus ad eam pertinentibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus quibus tempore Henrici regis melius et liberius tenuit sicut bone memorie Walterus Coventrensis episcopus et dilectus filius noster Ricardus Coventrensis archidiaconus ea cartis suis rationabiliter confirmaverunt Precipimus quoque quod omnes capelle illius prefate ecclesie que post mortem regis H facte sunt in perpetuum cessent sequentes in hoc formam carte predicti episcopi Si quis igitur aliquo temeritatis ausu hanc nostre confirmationis paginam in irritum revocare temptaverit anathematis vinculo se sciat esse innodatum donec resipiscat Testibus Iohanne Pictavensi episcopo domino Roberto de Novo burgo Benedicto cancellario magistro Gerardo Willelmo de Norh Radulfo de Sancto Martino magistro Hugone de Sudwell Amico clerico et aliis