Charter Document - 01950159

Charter Document - 01950159


Charter Number: 01950159
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ex autentico scripto venerabilis fratris nostri G Lundoniensis episcopi evidenter cognovimus quod Willelmus de Beaumeis Lundoniensis ecclesie canonicus concessit Fulcherio presbitero ecclesiam sancti Pancratii in perpetuam vicariam sub annua pensione unius bisantii vel duorum solidorum anglicane monete quodque idem G episcopus prefate concessioni episcopalis robur addidit auctoritatis et memoratam vicariam ipsi F concessit atque ipsum F perpetuum vicarium constituit sub predicta pensione prefato Willelmo vel successoribus suis persolvenda insuper etiam scripto suo ac sigillo confirmavit Ex auctentico quoque scripto capituli Lundonensis ecclesie accepimus et intelleximus quod idem capitulum prescriptam concessionem approbavit et ratam habuit et scripto suo atque sigillo confirmavit Unde nos etiam eandem concessionem auctoritate qua fungimur roboramus et sigilli nostri patrocinio et scripti testimonio communimus Testibus magistro Gerardo Willelmo archidiacono Glouecestriensi magistro Rogero de Rolveston Willelmo de Sottindon Rogero decano Rogero Norwicensi David capellano Ricardo et Gaufrido clericis