Charter Document - 01950157
| Charter Number: | 01950157 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1174 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus salutem in domino Quoniam ea que laudabilibus et honestis ecclesiarum officiis studio caritatis sunt assignata perpetua stabilitate convenit gaudere ne in posterum aliqua temeritate divellantur duximus ea scriptorum auctenticorum patrocinio communire Ea propter ad omnium Christi fidelium notitiam volumus pervenire nos vestigia gloriosi martiris Thome predecessoris nostri in quantum possumus sequentes sicut ipse ratum habuit ita et nos ratum habere et scripti nostri auctoritate [duximus] confirmare quod canonici de Lilleshull communi assensu super ecclesia de Ettingham canonice statuerunt videlicet ut ipsa cum omnibus pertinendis suis de cetero in perpetuos usus hospitalitatis eiusdem domus de Lilleshull sit deputata Statuimus quoque et sub interminatione anathematis prohibemus ne quis hanc nostre confirmationis paginam temere presumat infringere vel ei aliquatenus contraire Valete
