Charter Document - 01950156

Charter Document - 01950156


Charter Number: 01950156
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in domino filiis decano et capitulo Lich salutem gratiam et benedictionem Diu est quod diocesis Coventrensis cuius desolationem totis compatimur visceribus suo viduata pastore nonnullam tam in temporalibus quam in spiritualibus sustinuit iacturam Hoc itaque attendentes ut in predicta et aliis ecclesiis que pastore carent et patre maturius et competentius provideretur in multa corporis et animi angustia transfretavimus dominum regem diligenter convenimus solicite monuimus et ad hoc tandem per dei misericordiam duximus quod ecclesie Coventrensi per vestram et aliorum quorum interest electionem quam liberam esse volumus et per consilium nostrum divina aspirante gratia providebitur Desiderio igitur desiderantes in partes Anglicanas sine mora qualibet redire et ecclesie prefate ad honorem dei providere propter dissencionem filiorum domini regis quam in proximo per dei misericordiam mitigabimus et ob hoc ab ipso rege votum nostrum in hac parte non potuimus adimplere Unde quia dubium est quid parat dies crastina et in hoc negotio moram scimus valde periculosam esse dilectioni vestre mandamus atque precipimus quatinus vota vestra super episcopo eligendo in quinque aut sex aut plures sicut expedire videritis honestiores et prudentiores ecclesie vestre personas conferatis que ad Viri Galilei apud Cadomum omni occasione cessante cum literis vestris patentibus et rati habitationem continentibus se nobis exhibeant patrem et episcopum electure et suscepture Mittimus itaque propter hoc ad vos dilectum filium et clericum nostrum magistrum P Blesensem archidiaconum Batthoniensem ut de consilio eius celerius veniant qui venturi sunt et super diutina dilatione festinam et duplicatam recipiant consolationem Valete in domino