Charter Document - 01950144
Charter Number: | 01950144 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere iste pervenerint eternam in domino salutem Ad omnium notitiam volumus pervenire dilectum filium nostrum Simonem filium Petri in nostra constitutum presentia quantum ad laicam spectat personam sicut scriptum eius auctenticum testatur concessisse et dedisse in liberam et perpetuam elemosinam dilectis filiis nostris canonicis de Ledes ecclesiam de Bordena Sed et dominus Anglorum rex illustrissimus eandem donationem ratam habens eam solempniter scripto suo quod vidimus confirmavit Unde et nos postmodum cum predictam ecclesiam defuncto Radulfo de Sancto Georgio eiusdem ecclesie persona vacare contigisset ecclesiam ipsam memoratis canonicis in liberam et perpetuam contulimus elemosinam ipsosque in eadem ecclesia personam canonice instituimus Quare volumus et ea qua fungimur auctoritate precipimus ut iidem canonici habeant et teneant libere et pacifice prelibatam ecclesiam quam eis sicut dictum est in liberam et perpetuam elemosinam concessimus et presenti carta confirmavimus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre concessionis et confirmationis paginam iniuste infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat Testibus magistro Gerardo Willelmo Glocestriensi archidiacono magistro Roberto de Inglesham Willelmo et Moyse capellanis Henrico Baiocensi magistro Rogero Norwicensi Michaele de Burn Ricardo et Galfrido clericis Hugone de Brunlegha Rogero Abbate Willelmo de Sotindon Adam de Chering et aliis