Charter Document - 01950134
Charter Number: | 01950134 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Ricardus dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis totius Anglie primas et apostolice sedis legatus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos concessisse et presenti carta nostra confirmasse dilectis in domino filiabus nostris monialibus de Godestowe ecclesiam de Wicumbe cum omnibus eius pertinentiis in perpetuum possidendam sicut eedem moniales eandem ecclesiam ex institutione venerabilis fratris nostri G Lincolniensis electi et ad domini regis Anglie presentationem canonice adepte sunt Volumus ergo et precipimus ut predicte moniales prefatam ecclesiam cum universis ad ecclesiam eandem pertinentibus in terris decimis et omnimodis obventionibus libere et integre in perpetuum possideant Et ut hec nostre confirmationis pagina debita gaudeat stabilitate et posteris temporibus permaneat inconvulsa eam sigilli nostri appositione duximus roborandam Hiis testibus Walerano Baiocensi archidiacono magistro P Blesensi Willelmo de Norhall magistro Roberto de Inglesham Rogero decano Iohanne capellano Willelmo Sotewame et aliis pluribus