Charter Document - 01950132

Charter Document - 01950132


Charter Number: 01950132
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1174 - 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s): Bodleian Library - Christ Church MS 341 (f20v)

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus uniuersis sancte matris ecclesie filiis salutem in eo qui salus est uniuersorum Ea que uiris religiosis rationabiliter et canonice in perpetuam collata sunt elemosinam iustum est robur perpetuum optinere et perpetua tranquillitate gaudere Inde est quod ad uniuersorum uolumus peruenire noticiam nos uniuersa que dilecti filii nostri monachi de Egnesham rationabiliter et canonice adepti sunt queque in posterum quibuscunque iustis modis prestante domino poterunt adipisci sub protectione dei et sancte Cantuariensis ecclesie et nostra suscepisse et ea qua fungimur auctoritate in perpetuum eis confirmasse In quibus hec propriis duximus denotanda uocabulis uidelicet ecclesiam de Tetebiria et ecclesiam de Stantona et ecclesiam de Legis et ecclesiam de Newentone et ecclesiam de Merstona et ecclesiam de Sulethorn et ecclesiam de Meritona et ecclesiam de Witefeld et medietatem ecclesie de Heiford et ecclesiam de Cornwelle et molendinum de Dailinton Prefatas itaque possessiones sicut eis rationabiliter et canonice concesse sunt et confirmate ita eas auctoritate qua fungimur confirmamus et scripti nostri et sigilli nostri munimine roboramus Testibus magistro Gerardo Walerano archidiacono Baiocensi magistro Petro Blesensi Willelmo de Norhal Radulfo de Wingham Radulfo de Sancto Martino Henrico Baiocensi Amico clerico Rogero Norwicensi Rogero elemosinario magistro Willelmo de Sottindon et aliis multis