Charter Document - 01950130
| Charter Number: | 01950130 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1182 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Sciant presentes et futuri quod cum inter Iohannem de Garland et Gervasium clericum controversia super vicaria ecclesie de Esthaningefeld verteretur tali modo tandem in presentia nostra composuerunt pro bono pacis scilicet quod penes Iohannem residebunt omnes decime curie Agnetis de Munchanesi et domus ecclesie cum universa terra ad ipsam ecclesiam adiacente preter unam acram terre quam predicta Agnes dedit prefate ecclesie quando adepta est manerium illud contra Ceciliam comitissam Herefordie sororem suam et preter duas acras que sunt de feodo Roberti filii Tecii Habebit etiam idem Iohannes omnes decimas provenientes de terra quam canonici de Bichenacra modo excolunt in ipsa parochia Prefatus vero Gervasius habebit omnes decimas obventiones omniaque beneficia alia que de ipsa ecclesia pervenient et exhonoravit prefatum Iohannem de omnibus episcopalibus et officialium suorum consuetudinibus Idem vero Gervasius fidei sue interpositione formavit quod fidem et honorem ac reverentiam portabit Iohanni tamquam persone sepe dicte ecclesie et non queret arte vel ingenio modis aliquibus unde possessio ipsius Iohannis turbetur vel ius eius in aliquo diminuatur Capellanus vero qui in ea ministrabit faciet fidelitatem ipsi Iohanni tamquam persone Predictus autem Iohannes vice versa hanc transactionem firmiter observandam fide mediante firmavit Facta est autem hec transactio anno ab incarnatione domini mclxxxii apud Lamhidam robur perpetuum habitura Testibus Ricardo Wintoniensi episcopo Herberto Cantuariensi archidiacono magistro Gerardo magistro Roberto de Inglesham et aliis
