Charter Document - 01950129

Charter Document - 01950129


Charter Number: 01950129
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus salutem in domino Ex iniuncto nobis sollicitudinis officio tenemur omnibus paterna sollicitudine providere maxime viris religiosis et artioris vie ac vite professionem ingressis pia diligentia et diligenti providentia prospicere et ut eorum iura in mutilata serventur vigilanti cura debemus propensius attendere Inde est quod dilecto filio nostro Roberto abbati de Dureford et fratribus ibidem deo servientibus omnibusque eorum successoribus canonice substituendis ecclesiam sancte dei genetricis semperque virginis Marie et sancti Iohannis baptiste de Dureford in qua divino sunt officio mancipati cum omnibus pertinendis suis secundum tenorem carte venerabilis fratris nostri Iohannis Cycestrensis episcopi confirmamus et sub nostra protectione suscipimus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis ex dono Henrici Hosati locum ipsum qui Dereford dicitur cum adiacentiis suis sicut terminorum designat positio et apud Eststanden terram de Hunria cum omnibus pertinentiis suis et cum incrementis que Henricus Hosatus iunior heres ipsius eis dedit sicut carta ipsius testatur ex dono Gernagan et uxor eius terram quam Ailwynus Bulluc tenuit ex dono Walteri Hosati de Stapulford terram quam Walterus carectarius tenuit Hec et alia omnia que in dyocesi nostra iustis et rationabilibus modis in posterum ipsis obvenerint ipsorum usui perpetuo profutura concedimus et confirmamus Quod etiam ex privilegio Romane sedis eis indultum est ut quicunque de dyocesi nostra apud eos sepeliri delegerit nisi excommunicatus vel interdictus fuerit libere ibi sepeliatur annuimus salva tamen iustitia illius ecclesie a qua mortui corpus assumitur Testibus []