Charter Document - 01950128
Charter Number: | 01950128 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] Dei gratia Cant[uariensis] archiepiscopus tocius Angl[ie] primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Ut ea que pro bono pacis et utilitatis ecclesiastice facta sunt perpetua gaudeant stabilitate ad omnium volumus pervenire noticiam Controversiam que vertebatur inter Willelmum filium Fulcheri et Alexandrum canonicum super ecclesia de Rokeshac et ejus pertinentiis et super ecclesia de Flittewic et ecclesia de Husseburne super qua cum ad presentiam nostram esset appellatum sub hac transactionis forma in presentia nostra terminatam esse et sopitam Alexander siquidem canonicus pro se et fratribus suis renunciavit omni juri quod habebat in prefata capella et memoratis ecclesiis et cartam Gileberti de Saundwill et omnia alia instrumenta sua que habuit de eadem capella et de eisdem ecclesiis nobis resignavit et querelam quam inde habebat in perpetuum remisit ita quod jam dicta capella et ecclesie prescripte in usus canonicorum de Dunst[apl] transferrentur Willelmus autem filius Fulcheri et Osmo uxor ejus ipso Alexandro presente et petente quantum ad jus patronatus spectabat concesserunt et donaverunt ecclesie beati Petri de Dunst[apl] et conventui ejusdem ecclesie de Rokeshac cum cimiterio ejusdem ecclesie et curia sicut septis suis clausa est et duabus acris terre in Flittewic et ecclesiam sancti Petri de Flittewic cum una virgata terre ad eam pertinente et omnibus aliis ad eandem ecclesiam pertinentibus ecclesiam quoque de Husseburne cum dimidia hyda terre et aliis quibuscumque ejusdem ecclesie pertinenciis habendas et tenendas in liberam et perpetuam elemosinam et eandem donationem carta sua confirmaverunt Hoc etiam Alexander filius Geroldi principalis dominus fundi et Adelicia uxor ejus concesserunt et carta sua roboraverunt Nos vero ex peticione prefati Willelmi et uxoris sui O et ex concessione predicti Alexandri et uxoris sue A priorem et conventum de Dunst[apl] in prescriptam capellam et prenominatas ecclesias recepimus et ipsos eadem capella et eisdem ecclesiis canonice investivimus Ut autem hac transactio in hunc modum facta firmiter in posterum et inviolabiliter observetur presentis scripti patrocinio eam confirmamus statuentes et sub interminatione anathematis inhibentes ne quis hanc nostre confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus contraire presumat Hiis testibus domino Rob[erto] de Nouo burgo Benedicto cancell[ario] []