Charter Document - 01950126
Charter Number: | 01950126 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis venerabili fratri et amico G Roffensi episcopo et universo clero et populo totius Cantie salutem et benedictionem Que deo auctore semel divinis prestita sunt usibus irrevocabiliter firmare et firmata inviolabiliter conservare debemus Inde est quod bone memorie Theobaldi et beati martiris Thome decessorum nostrorum vestigiis inherentes decimam totius anni de omni genere piscationis burgensium Dovorr quam dederunt deo et monasterio beati Martini in usus monachorum et pauperum perpetualiter preter illam communem decimam allecis inter festum sancti Michaelis et Passionem beati Andree apostoli ab antiquo tempore datam sicut communi assensu pro salute animarum suarum et omnium successorum incolumitate eam dederunt ita eam ad opus monachorum sancti Martini de Dovorr confirmamus et ratam huius elemosine donationem et a monachis orationum promissam burgensibus recompensationem cum monasterii fraternitate firmam esse volumus Hanc itaque elemosinam a nobis confirmatam conservantes eterne retributionis gloriam consequantur diminuere seu aliquatenus inquietare presumentes dei et nostram incurrant maledictionem Amen Valete