Charter Document - 01950122
Charter Number: | 01950122 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis dei fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Christo Dignum est et fidei Christiane congruum triumphale signum crucis quo dominus noster Iesus Christus mundum redemit dignis obsequiis et honoribus venerari in terris per quod nobis omnibus reseratus esse creditur introitus celestis Unde nos ad eiusdem crucis venerationem singulos attentius invitantes statuimus ut quicumque fideli devotione altare sancte crucis quod est in ecclesia beati Martini apud Dovorriam ubi monachi commorantur elemosinis et beneficiis sibi a deo collatis honoraverint de iniuncta sibi penitentia quinque dierum relaxationem obtineant et orationum ac beneficiorum eiusdem ecclesie participes fiant Valete