Charter Document - 01950119
| Charter Number: | 01950119 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1174 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in domino Sicut ex testimonio litterarum dilecti filii nostri Rogeri de Derby cognovimus eo tempore quo idem Rogerus custos fuit archidiaconatus Lincolniensis Baldewynus de Oyri in presentia ipsius Rogeri et aliorum plurimorum recognovit se tenuisse et tenere debere ecclesias de Gedeneye et de Quappelad de monachis de Croyland quarum nomine reddet eis annua pensione unam marcam ad festum sancti Bartholomei pro quibus reddebat eis prius duos solidos Securos etiam eos fecit fidei interpositione quod neque per se neque per aliam personam queret eis dampnum vel impedimentum de eisdem ecclesiis quod et illi ei fecerunt Post cuius decessum libere et quiete cedent in usus et proprietates monachorum Facta sunt autem hec sicut ex predictis litteris sepedicti Rogeri accepimus sub testimonio magistri Clementis [] Nos igitur super eisdem ecclesiis concessionibus eorum ad quos ius patronatus earundem ecclesiarum pertinebat memorate ecclesie de Croiland factis et donatione et confirmatione bone memorie Roberti Lincolniensis episcopi sed et confirmatione predecessoris nostri pie et felicis memorie Theobaldi Cantuariensis archiepiscopi eisdem monachis collatis diligentius inspectis et cognitis prescriptam recognitionem sub cirograffo inter sepedictos monachos et prefatum Baldewynum factam et conscriptam et fide interposita firmatam nostra auctoritate interveniente sicut rationabiliter facta est perpetuum robur optinere decernimus Valete
