Charter Document - 01950117
| Charter Number: | 01950117 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1177 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos littere iste pervenerint eternam in domino salutem Ad omnium noticiam volumus pervenire controversiam inter dilectos filios nostros Laurencium presbiterum de Creulton et Ricardus clericum de Waure super capella sancti Michaelis de Creult et pertinenciis eius motam et aliquandiu agitatam tandem sub hac transactionis forma conquievisse Predictus Ricardus percipiet omnes decimas tocius dominii Galfridi de Waure et Osberti filii Ricardi quod est de feodo comitis Willelmi de Mandevill in villa de Creult a quocunque culti et omnes decimas de garbis molendinarii et firma molendini minute autem decime molendinarii et oblationes apud matricem ecclesiam de Creult residebunt ubi idem molendinarius et sui spiritualia percipient Preter hec autem percipiet ecclesia de Creult in autumno omnes fructus unius acre et unum agnum et unum porcellum et unum vellus et unum caseum annuatim si forte de dominio predicti Galfridi talia provenerint Omnia vero alia inde proveniencia ad predictam capellam pertinebunt Preterea habebit matrix ecclesia decimas provenientes de quarta parte virgata terre ad prelibatam capellam pertinente Prescriptus quoque Ricardus absque licencia persone ecclesie de Creult libere et sine contradictione in pretaxata capella divina faciet celebrari officia Unde ut eadem transactio que de voluntate et beneplacito predictorum Galfrido et Osberti et Ricardi Nigrenoctis et Henrici Pirun advocatorum ecclesie de Creult sicut prefati Laurencium presbiter et Ricardus clericus constanter nobis proposuerunt facta est permaneat in posterum inconvulsa eam presenti scripto confirmamus et sigilli nostri apposicione roboramus His testibus magistro Gerardo Willelmo archidiacono Gloecestriensi magistro Radulfo de Sancto Martino magistro Rogero de Roulvest Nicholao Walensi magistro Rogero Norwicensi magistro Rogero Walensi Henrico Baiocensi Ricardo et Galfrido clericis Willelmo de Sotindon
