Charter Document - 01950116
Charter Number: | 01950116 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus Christi fidelibus ad quos presentes literas pervenerint salutem in Christo Ea que in pias causas collata esse noscuntur pastorali decet protectione communiri ne ab eisdem quibus rite deputata sunt usibus quorumlibet valeant temeritate convelli Ea propter terram in qua domus hospitalis Coventrie ad susceptionem pauperum fundata est cum terris et domibus et omnibus aliis rebus ad eundem locum pertinentibus sub protectione Dei et ecclesie Cantuariensis ac nostra suscipientes ipsam prenotatis usibus pauperum ibidem suscipiendorum auctoritate qua fungimur confirmamus et scripto atque sigillo nostro roboramus sicut a Laurentio priore quondam Coventrie et conventu ejusdem loci ad petitionem pie memorie Edmundi Coventrensis archidiaconi ad predictos usus concessa est et confirmata Testibus magistro Gerardo Willielmo archidiacono Gloucestrie et aliis