Charter Document - 01950109

Charter Document - 01950109


Charter Number: 01950109
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in domino filiis R decano et N archidiacono Lundon salutem gratiam et benedictionem Accessit ad nos iam a multis retroactis diebus dilectus filius noster Martinus clericus de Colecestr et oblata nobis conquestione monstravit quod cum ad cessionem Walteri clerici de Bercheweie in ecclesia de Bercheweie canonice fuisset institutus et in eadem ecclesia vicarium quendam constituisset defunctoque eodem vicario idem M alium ibidem posuisset prefatus W postmodum prefatam ecclesiam sua auctoritate ingressus illicite detinere presumebat et H presbitero a secundo vicario violenter eiecto vicarie sepedicte ecclesie incumbere non metuebat Partes itaque ante presentiam nostram convocavimus quibus quandoque comparentibus quandoque vero memoratis W et H absentiam suam excusantibus cum tandem de continua possessione sepedicti W qui per prescriptionem longi temporis ius suum tueri nitebatur de cessione quoque eiusdem W et canonica institutione antefati M econtra fuisset allegatum eo usque processimus quod super assertione utriusque partis testes recepimus et sicut convenit adiuratos diligenter examinavimus et eorumdem attestationes conscribi fecimus quibus postmodum cum productioni testium fuisset renuntiatum publicatis data utrique parti et in testes et in dicta testium dicendi copia tandem ad suscipiendum diffinitive sententie calculum diem peremptorio constituimus edicto ad quem cum antefatus M copiam sui nobis exhiberet pars vero adversa nec veniret nec pro se responsalem aut excusatorem mitteret sufficientem nos ordine iudiciario procedentes cum de cessione pretaxati W et canonica institutione prelibati M ad presentationem monachorum Colecestr tum ex legitimo testium testimonio tum et ex tuis fili decane qui tunc temporis archidiaconus Middelsessie nosceris extitisse necnon et litteris venerabilis fratris nostri G Lundoniensis episcopi fides nobis facta fuisset ad plenum sepedicto M prenominatam ecclesiam adiudicavimus presertim cum testes partis adverse nichil assertive sed omnia negative protestati fuissent videlicet quod nichil aliquando de cessione W aut de institutione ipsius M viderant vel audierant sed nec prefatus H capellanus super canonico ingressu suo in iamdictam ecclesiam quem ostendere debuerat et probare aliquam nobis fidem fecit Hinc est quod dilectioni vestre presentium auctoritate mandamus atque precipimus quatinus memoratum M in corporalem sepedicte ecclesie possessionem induci et ecclesiam ipsam eidem M in pace dimitti faciatis ita quidem quod siquos quo minus mandatum nostrum exsequi valeatis temere resistentes inveneritis ipsos sententia excommunicationis involvere et excommunicatos publice denuntiare non omittatis provisuri attentius ut fructus pretaxate ecclesie a tempore litis coram nobis contestate perceptos eidem M iustitia mediante restitui faciatis Valete semper in domino