Charter Document - 01950107

Charter Document - 01950107


Charter Number: 01950107
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus venerabilibus fratribus et amicis Anglorum episcopis suffraganeis suis archidiaconis quoque et decanis et ceteris ecclesie ministerialibus in quorum ministeriis ecclesia sancti Iohannis Colecestrie redditus habere dinoscitur eternam in domino salutem Ideo ad regimen ecclesiarum domino disponente sumus constituti ut ecclesiis et ecclesiasticis personis precipue autem viris religiosis iura sua integra servemus et illibata Hinc est quod fraternitati vestre presentium auctoritate mandamus atque precipimus quatinus dilectis filiis nostris monachis Colee quorumcumque dominiorum decimas per bailivas vestras ex antiqua vel nova donatione fidelium canonice sunt adepti ipsas eis habere et pacifice tenere et decimas iniuste subtractas vel ablatas iustitia mediante restitui faciatis ad quoscunque colonos ipsa dominia fuerint conversa ne propter transmutationem vel translationem dominiorum ius ipsorum in aliquo diminuatur Similiter et de nemoribus et pascuis dominiorum in agros a arabiles et in novalia conversis ius eorum integrum precipimus eis conservari et illibatum Quicumque ergo de hiis que ad ipsos de iure pertinent aliqua eis detinere presumpserint seu eorumdem beneficiorum perceptionem vel quamcumque eorum possessionem inquietaverint seu perturbaverint de ipsis perturbatoribus absque dilatione iustitiam eis ecclesiasticam exhibeatis Inhibemus quoque sub interminatione anathematis ne quis eos vel possessiones eorum temere inquietet aut conturbet Valete in domino