Charter Document - 01950103

Charter Document - 01950103


Charter Number: 01950103
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ad eorum gratiam nobis conciliandam tota mentis devotione debemus aspirare quorum meritis et precibus ad illa permansura lucis eterne gaudia speramus pervenire ut quod nostra non valet infirmitas eorum intercessionibus de meritorum nostrorum exigentia consequamur Hii sunt viri sancti quos elegit dominus in caritate non ficta quos constituit in circuitu suo in splendore luminis quod nunquam deficiet ubi sunt lucidissime mansiones ubi requiescunt sanctorum anime de quibus scriptum est Pro Christo certamen habuerunt in seculo mercedem laborum suorum retribuam dicit dominus Hii sunt quos dominus in terris voluit coruscare miraculis ut in eis ad laudem et honorem nominis sui cresceret ecclesia et fidelium multitudo et qui in fide vacillantes invenirentur infirmi certis fidei argumentis spe quoque illius celestis glorie in constantia fidei roborarentur Horum quasdam reliquias transtulit devotio fidelium ad ecclesias per orbem terrarum diffusas ut in singulis ecclesiis singule fidelium congregationes aliquod memoriale sanctorum haberent in quorum veneratione corda fidelium ad ignem divine amoris accenderentur et caritas incensa magis ac magis in eis habundaret Inter quas ecclesia Cycestrensis in nomine sancte et individue Trinitatis fundata plurimorum sanctorum illustrata reliquiis in earum dulcedine interius affluens delictis ad earumdem prout decet exaltationem et summam venerationem iugi desiderio invigilat et studiosius intendit In votis siquidem habent et in proposito dilecti filii nostri eiusdem ecclesie canonici quod ad honorem et gloriam nominis Christiani in festo sancti Dionisii sanctorum reliquias que in Cycestrensi continentur ecclesia cum debita sollempnitate publicabunt ut ex publicatione facta in communem veniat notitiam quibus et quantis eadem ecclesia gaudeat patronis et exinde tam mentes eorum qui in eadem ecclesia iugiter deo deserviunt quam aliorum Christi fidelium ad ampliorem eiusdem loci venerationem excitentur Attendendum est itaque filii dilectissimi nos qui Christiane professionis nomine censemur quod cum non habeamus hic manentem civitatem expedit nobis summo opere salutis nostre auctorem in venerationem sanctorum suorum in elemosinis vigiliis ieiuniis et orationibus nobis efficere propitium ut nostre misertus captivitatis ad illam celestem Ierusalem nos perducere dignetur ubi in domo patris sui mansiones multe sunt ubi perpetue sunt lucis et temporum eternitates Universitatem igitur vestram ex officii nostri debito rogamus monemus et ad salutem animarum vestrarum exhortamur attentius ut ad prenominatum diem sancti Dionisii in spiritu humiliato et corde contrito ecclesiam Cycestrensem ad honorem sancte et individue Trinitatis cum ea que decet reverentia visitare studeatis et auxilium eorum quorum reliquiarum sollempnia in eadem ecclesia publicabuntur bonis operibus et votivis orationibus vobis inplorare satagatis quatinus intercedentibus sanctis quorum reliquiarum sollempnia celebrabuntur indulgeat deus vobis veniam delictorum et eam in vobis augeat devotionem ut meritis eorum ad celestem valeatis pervenire societatem Nos autem de divina misericordia et meritis sanctorum quorum reliquiarum sollempnia in prefata ecclesia colentur in Christo confidentes omnibus qui prescripta sollempni die vel in octavis et infra ecclesiam Cycestrensem in ea que decet cordis contritione et bonorum operum exhibitione visitaverint confessis videlicet et vere penitentibus de iniuncta sibi penitentia XL dies relaxamus et orationum que fiunt in ecclesia Cantuariensi participes esse concedimus Valete