Charter Document - 01950102

Charter Document - 01950102


Charter Number: 01950102
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas uniuersis Christi fidelibus eternam in Domino salutem Ea que locis religiosis misericorditer collata et a fratribus et coepiscopis nostris racionabiliter confirmata sunt rata habere et ad maiorem eorundem firmitatem auctoritatis qua fungimur patrocinium tenemur impertiri Considerantes siquidem honestatem et religionem dilecte nobis in Domino domus sancte Werburge in Cestria beneficia que ipsa domus canonice adepta est debitam volumus et desideramus stabilitatem optinere Ecclesiam itaque de Nestona cum iure patronatus eiusdem ecclesie quam predicta domus ex presentacione et donacione dilecti filii nostri Radulfi de Monte Alto possidet sicut venerabilis frater noster R[icardus] episcopus Couentrensis eam eidem domui racionabiliter confirmauit nos quoque ea qua fungimur auctoritate confirmamus et in testimonium nostre confirmacionis presens scriptum sigillo nostro roboramus [et] iam dicte domui indulgemus Testibus magistro Girardo Willelmo archidiacono Gloec[estrensi] magistro Roberto de Inglesham magistro Rogero de Rouelueston Willelmo de Sottendon Rogero decano Galfrido clerico Johanne de Riuer Ricardo de London