Charter Document - 01950098
Charter Number: | 01950098 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod Ricardus filius Iocelini ad nos accedens publice confessus est quod pater eius Iocelinus de Fleta concesserat et dederat atque carta sua confirmaverat monachis de Aera ecclesiam de Flete cum universis pertinendis suis in perpetuam elemosinam quodque ipse Ricardus eandem concessionem et donationem atque confirmationem patris sui ratam habebit et firmam et eam voluit robur perpetuum obtinere Set et ipse Ricardus quemdam monachum de Aera in manu nostra posuit ut nomine ecclesie de Acre perpetuam eiusdem ecclesie de Flete possessionem retineret Nos igitur ipsius devotionem approbantes ipsam ecclesiam de Fleta memoratis monachis de Aera duximus auctoritate qua fungimur in perpetuum confirmandam Testibus magistro Gerardo Walerano archidiacono Baiocensi Willelmo archidiacono Gloucestriensi magistro Roberto de Inglesham Henrico Baiocensi Willelmo de Sottindon Rogero decano Rogero Norwic Ricardo et Gaufrido clericis et multis aliis