Charter Document - 01950095

Charter Document - 01950095


Charter Number: 01950095
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1179 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Notum fieri volumus universitati vestre quod Hamo miles de Sturmue in nostra presentia constitutus quicquid iure patronatus in ecclesia sancti Edmundi de Radingat Cant possidebat spontanea voluntate in manu nostra resignavit postulans a nobis humiliter ut pietatis intuitu ius patronatus prelibate ecclesie in ecclesiam sancti Sepulcri Cant transferremus Nos itaque ipsius petitioni annuentes universum ius advocationis quod prefatus miles Hamo de Sturmue in iamdicta habebat ecclesia memorate ecclesie sancti Sepulcri in subsidium monialium ibidem deo iugiter famulantium in perpetuam contulimus elemosinam ita libere plenarie et honorifice possidendum sicut unquam idem Hamo vel eius antecessores plenius et melius possedisse dinoscitur Ut igitur hec nostra donatio firma in perpetuum et inconvulsa permaneat presentis eam scripti patrocinio communimus et sigilli nostri appositione roboramus sub interminatione anathematis districtius inhibentes nequis prefatas moniales in iure suo in prescripta ecclesia temere perturbare presumat Hiis testibus Benedicto abbate Burgi Alano priore Cantuariensi Willelmo Glouecestriensi archidiacono magistro Radulpho de Sancto Martino magistro Roberto de Inglesham Willelmo de Sotindon Ricardo clerico de Lund Hamone clerico Alexandro Rogerio sacerdote Ivone de Mares Godefrido de Tannit Radulpho pincerna Willelmo de Yfeld Ricardo camerario prioris Helia de Siling Iohanne Haringod et fratribus eius Alexandro Walensi Rogerio decano et aliis