Charter Document - 01950088

Charter Document - 01950088


Charter Number: 01950088
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Protection
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit universitas vestra quod cum ecclesiam de Meapeham Virgilio eiusdem ecclesie persona prebente assensum ad elemosinariam Cantuariensis ecclesie post ipsius Virgilii decessum deputaverimus et eandem elemosinario pensionariam fecerimus in nullo volumus predicti Virgilii iura diminui sed ea illi omnia integra et illibata conservari Ita quidem prebuit idem Virgilius assensum quod in predicta ecclesia de Meapeham perpetua persona permaneat et salvo personatu suo et salva confirmatione quam inde vel a nobis habet vel a domino papa Alexandro elemosinario Cantuariensis ecclesie bisantium unum annuatim persolvat Licet igitur predictam ecclesiam de Meapeham non resignaverit tamen propter exquisitas malignantium versutias eandem ei cum omnibus decimis et omnimodis obventionibus tam curie monachorum quam etiam totius parrochie tam in blado quam etiam de nutrimentis animalium et omnium aliarum rerum obventionibus iterato confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus sub interminatione anathematis inhibentes nequis eidem Virgilio quicquam de predicte ecclesie obventionibus subtrahat vel in aliquo illius iura minuere vel eum in aliquo iniuste molestare presumat Testibus Walerano archidiaconus Willelmo de Norhalle Willelmo de Sotindune Rogero de Norwico magistro Amico et aliis multis