Charter Document - 01950087

Charter Document - 01950087


Charter Number: 01950087
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod ex debito nobis iniuncti officii egentium necessitati volentes consulere ecclesias de Eastreia et Muneketune cum capellis et ceteris pertinentiis suis conventui ecclesie Christi Cantuariensis in perpetuam elemosinam concessimus dedimus et assignavimus ad usus tamen pauperum elemosinarie ipsius ecclesie cum suis fructibus specialiter deputatas Verunptamen quia has ad hoc minus sufficere advertimus ideo ecclesiam de Meapeham cum omni suo iure et integritate prescriptis ecclesiis adiecimus ut ipsa ecclesia de Meapeham usui et sustentationi pauperum sicut et cetere due perpetuo cedat Virgilio persona predicte ecclesie de Meapeham prebente assensum cui ad preces et postulationes domini pape Alexandri eandem ecclesiam dedimus et confirmavimus Ad hoc tamen idem Virgilius ita consensit quod debeat in ipsa ecclesie cum integritate sui iuris in vita sua persona permanere tenebitque eam de priore et conventu Cantuariensis ecclesie solvendo annuatim unum bizantium elemosinarie ipsius ecclesie Post eius vero obitum ipsa ecclesia de Meapeham cum omnibus his que ad eam pertinent quiete integre et inconcusse remanebit usibus pauperum sicut dictum est in perpetuum deputata Et ut hec donatio nostra perpetue firmitatis robur obtineat eam sigilli nostri munimine confirmamus sub interminatione anathematis prohibentes nequis id quod tam pie et misericorditer actum est temerario ausu debeat perturbare Qui autem hoc egerit noverit se iram et indignationem omnipotentis dei gravius incursurum