Charter Document - 01950082

Charter Document - 01950082


Charter Number: 01950082
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1174 - 1175
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in domino Ad officii nostri sollicitudinem pertinere dinoscitur pauperibus Christi opus misericordie et pietatis impendere et eorum sustentationi que perpetuitatem inposterum optineat cura propensiori providere Ea propter in communem Christi fidelium notitiam volumus devenire nos concessisse et canonice dedisse conventui ecclesie Christi Cantuariensis in puram et perpetuam elemosinam ecclesias de Estreya et Moneketon cum capellis et aliis universis ad easdem ecclesias pertinentibus ita bene libere et quiete tenendas sicut umquam aliquis predecessorum suorum melius et liberius eas tenuit ita tamen quod eedem ecclesie cum omnibus suis pertinentibus elemosinarie specialiter de cetero sint assignate et in perpetuos usus pauperum deputate Et ut hec nostra donatio perpetuum robur optineat presentis scripti patrocinio eam confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis hanc nostre donationis et confirmationis paginam infringere vel ei aliquatenus contraire presumat Hiis testibus magistro Gerardo Waleranno archidiacono Baiocensi magistro Petro Blesensi Willelmo de Norhal Radulfo de Wingeham magistro Hugone de Sutwelle magistro Ricardo de Saloppesberi magistro Roberto de Ynglesham Radulfo de Sancto Martino Rogerio Norwicensi Henrico Baiocensi Amico clerico Rogero elemosinario Roberto de Batwento Willelmo de Sotindon et aliis