Charter Document - 01950081

Charter Document - 01950081


Charter Number: 01950081
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint etemam in domino salutem Causa que vertebatur inter ecclesiam Christi Cantuariensem et Robertum presbiterum de Diepham super ecclesia de Depham in presentia nostra et multorum fide dignorum tali fine conquievit Robertus siquidem recognovit se fuisse et esse vicarium ecclesie Christi Cantuariensis in ecclesia de Depham que a pie recordationis Willelmo quondam Norwicensi episcopo eidem ecclesie Christi Cantuariensi ad presentationem et donationem bone memorie Henrici de Ria in perpetuam elemosinam concessa fuerat et collata Recognovit etiam quod a multis retro temporibus annuam inde debuit pensionem duarum marcarum quam quia per aliquot circiter X annos detinuerat prestita competenti satisfactione et parte reddita detentorum misericorditer obtinuit ut quamdiu se erga ecclesiam Cantuariensem fideliter habebit super detentis nullam sentiet exactionem Prior igitur et conventus eiusdem ecclesie Christi Cantuariensis concessit et carta sua confirmavit ipsi Roberto predictam ecclesiam de Depham in perpetuam vicariam de eis tenendam reddendo inde II marcas annuatim nomine pensionis iampridem constitute Robertus vero tactis sacrosanctis ewangeliis iuravit quod pensionem illam annuatim fideliter et absque difficultate priori et conventui ecclesie Christi Cantuariensis de cetero persolvet et modis omnibus fidelitatem eis servabit de eadem ecclesia et aliis omnibus que ad ecclesiam Cantuariensem noscuntur pertinere Prior etiam et conventus fideliter promisit quod omnimodam auctoritatem ei prestabunt et parabunt securitatem possidendi quamdiu idem Robertus erga eos fideliter se habebit Ut igitur ea que coram nobis facta sunt perpetuam optineant firmitatem ea qua fungimur auctoritate confirmamus et sigilli nostri patrocinio communimus Testibus Herberto archidiacono Cantuariensi Walerano archidiacono Baiocensi Willelmo archidiacono Glouecestriensi magistro Waltero de Augo magistro Roberto de Inglesham Henrico Baiocensi magistro Petro Gaio Willelmo de Sottind[on] Rogero Norwicensi Roberto de Wimundham Roberto de Wiclewd clericis