Charter Document - 01950080
Charter Number: | 01950080 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint eternam in domino salutem Que a fratribus et coepiscopis nostris racionabiliter facta esse noscuntur sua debent stabilitate gaudere et ut firmioris robur pacis optineant nostra interest sollicite providere Ea propter dilectis in domino filiis nostris monachis in sancta Cantuariensi ecclesia divino mancipatis servicio ecclesiam de Diepeham cum liberis terris et decimis et oblacionibus et omnibus ad ius eiusdem ecclesie pertinentibus sicut eis a pie memorie Willelmo quondam Norwicensi episcopo concessa est et confirmata nos quoque concedimus et carta presenti confirmamus statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes nequis hanc nostre confirmacionis paginam infringere vel ei aliquatenus temere contraire presumat Testibus Willelmo Gloecestriensi archidiacono Henrico Baiocensi magistro Rogerio Norwicensi Willelmo de Sotindon et aliis pluribus