Charter Document - 01950076

Charter Document - 01950076


Charter Number: 01950076
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1181 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas dilectis in domino filiis decanis et capitulis per archidiaconatum Cantuariensem constitutis eternam in domino salutem Mandatum quod vobis filii decani super denariis sinodalibus colligendis in sinodo nostra nuper celebrata iniunximus quia timemus ne processu temporis in preiudicium ecclesie Cantuariensis et detrimentum prioris et conventus eiusdem loci debeat redundare saniori usi consilio omnino revocamus Volumus enim ut predictus prior prelibatos denarios sinodales colligat et si pro detentione eorumdem denariorum iustam in aliquem nostrum tulerit sententiam nos eam ratam habebimus et firmiter faciemus observari Valete