Charter Document - 01950067
Charter Number: | 01950067 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus venerabili fratri Waltero eadem gratia Roffensi episcopo et omnibus Francis et Anglis in archiepiscopatu Cantuariensi constitutis salutem et benedictionem Sciatis nos concessisse dilecto filio nostro Ade de Cerring filio Yvonis et filio eius post mortem patris eius manerium de Cerring tenendum ad firmam cum omnibus pertinentiis eius pro triginta et duabus libris argenti annuatim inde reddendis ita tamen quod si nos ad idem manerium divertere volumus ipse Adam vel filius eius firmam duarum septimanarum nobis preparabit secundum comparationem archiepiscopatus et ipsa firma in predictis triginta et duabus libris computabitur Et preterea dictus Adam vel filius eius reddet annuatim quatuor libras argenti et sex solidos et i denarium et obolum camere nostre de gabulo media quadragesima Volumus ergo et precipimus ut ipse Adam et filius eius predictum manerium cum omnibus pertinentiis suis ita bene et libere teneant sicut Yvo pater ipsius Ade illud tenuit temporibus predecessorum nostrorum felicis memorie Radulfi et Willelmi et Theobaldi archiepiscoporum Cantuariensium et sicut prefatus Adam temporibus Theobaldi et beati Thome martiris gloriosi cognoscitur tenuisse ita quod ipse et filius eius prenominatus manerium teneant liberum et quietum quamdiu vixerint Testibus []