Charter Document - 01950065
Charter Number: | 01950065 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1177 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] dei gracia Cantuariensis archiepiscopus tocius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis Christi fidelibus ad quos littere presentes pervenerint eternam in domino salutem Ad universorum volumus noticiam pervenire quod dilectus filius et clericus noster magister Girardus cum esset persona ecclesie de Tenham et eam cum omnibus pertinenciis suis ex institutione nostra quiete possideret ad preces Hugonis filii Herevici concessit capelle de Dudintunia ut decime xxl acrarum de essarto de Pidinge ad usum capelle in perpetuum recipiantur et per dispositionem capellani et duorum aut trium parochianorum fidelium expendantur ad sarta tecta ad libros ad vestimenta seu ornamenta que eidem capelle necessaria fuerint procuranda ita tamen quod si plures acre quam xx infra essartum illud contineantur decima de superabundanti proveniens matrici ecclesie de Tenham annuatim persolvatur Nos autem ad ipsius magistri Girardi instantiam et devotionem prefati Hugonis quod a magistro Girardo concessum est ratum habemus et auctoritate qua fungimur confirmamus sub interminatione anathematis districtius inhibentes ne quis in posterum contra presentem confirmationem nostram venire presumat Indignationem quoque dei omnipotentis et sancti Iohannis baptiste necnon apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum et nostram incurrati quicumque contra presentis confirmationis nostre paginam aliquo tempore presumpserit venire Hiis testibus Willelmo archidiacono Gloecestriensi Willelmo et Moyse capellanis magistro Rogero de Rolveston magistro Rogero de Norwico Willelmo de Sotindon magistro Rogero Walensi Galfrido et Ricardo clericis et multis aliis