Charter Document - 01950059
Charter Number: | 01950059 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus universis sancte matris ecclesie filiis salutem in vero salutari Religiosorum virorum pax et quies in hoc maxime procuratur si ea que a fidelibus dei in perpetuam collata sunt elemosinam tantis fuerint vallata presidiis et auctoritatibus communita ut malorum improbitas attemptare non audeat eorum tranquillitatem perturbare et collata sibi beneficia diminuere Ut igitur dilecti filii nostri monachi de Boxgrava universas ecclesias et decimas et terras et possessiones quas impresentiarum rationabiliter adepti sunt auctore domino inperpetuum pacifice et quiete libere teneant et inconcusse sicut eis a venerabili fratre nostro Johanne Cicestrensi episcopo diocesano concesse sunt et scripto suo autentico quod nos ibi vidimus et legimus confirmate ita scripti nostri munimine duximus eis auctoritate qua fungimur communire videlicet omnia illa que Robertus de Haia et Rogerus et Willelmus de Sancto Iohanne dederunt in elemosinam ecclesiam de Boxgrava cum toto territorio de Boxgrava cum decimis et obventionibus omnimodis et pertinentiis ecclesiam sancte Marie de Walburgetona ecclesiam de Berneham ecclesiam sancti Petri de Hamton ecclesiam sancti Leodegarii de Hunestaw ecclesiam de Mundeham in quibus due portiones tam de terris quam decimis frugum et fructuum ad ipsos monachos specialiter pertinent Tertia vero portio assignata est vicariis earundem ecclesiarum qui cum assensu eorundem monachorum iam instituti sunt aut qui de cetero per priorem et conventum de Boxgrava diocesano episcopo representabuntur instituendi sicut carta predicti fratris nostri Cicestrensis episcopi quam inspeximus testatur Nichilominus etiam idem vicarii preter tertiam portionem prescriptam sibi assignatam omnes obventiones altarium et cimiteriorum illarum ecclesiarum quibus preerunt licite percipient De ecclesia quoque de Brideham memorati monachi vi solidos et de ecclesia de Ikenora iiii solidos percipient annuatim secundum formam in carta prelibati episcopi comprehensam decimam quoque de Tadeham et decimam de Kinora et decimam de Liperinges et tertiam partem de Mundeham et terram illam que vocatur Wurda et apud Butenhillam terram illam quam tenuit Rogerus et molendinum cum pertinentiis que dedit eis Willelmus de Kaisneto et unam hydam terre in Herting ex dono Emme de Falesia et unam virgatam terre in Abbitona de dono Hunfridi de Sartilleio et unam virgatam terre et dimidiam de dono Gisleberti de Sartilleio et dimidiam hydam terre in Mildenton et quandam partem nemoris de Bessesola cum Wigingiis et xl acras terre in manerio de Stochton cum quodam masuagio de dono Willelmi comitis Arundelli molendinum etiam de Feningetrow de donatione Willelmi de Sancto Iohanne prescripta auctoritate in perpetuum eisdem monachis confirmamus sicut sepedicta carta venerabilis fratris nostri Cicestrensis episcopi testatur et sicut in cartis donatorum continetur Has itaque possessiones et si quas futuris temporibus prestante domino rationabiliter poterunt adipisci sepedictis monachis auctoritate qua fungimur inperpetuum confirmamus et sigilli nostri munimine roboramus Testibus Waleranno archidiacono Baiocensi magistro Petro Blesensi magistro Radulpho de Sancto Martino Nicholao decano magistro Willelmo de Sottindona Rogero Norwicensi Gerardo camerario et aliis multis