Charter Document - 01950046

Charter Document - 01950046


Charter Number: 01950046
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus dei gratia Cantuariensis archiepiscopus totius Anglie primas et apostolice sedis legatus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Que in posterum profutura sunt eo solidius subsistunt quo magis memorie mandantur et quo maiori instrumentorum auctoritate roborantur Inde est quod iuste adquisitas possessiones ecclesie de Abbendona specialiter ecclesiam de Wikham altari prescripte ecclesie canonice assignatam sicut scriptis Romanorum pontificum confirmata est confirmamus et presentis scripti munimine roboramus Valete