Charter Document - 01950033

Charter Document - 01950033


Charter Number: 01950033
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis universis sancte ecclesie filiis ad quod presentes litere pervenerint salutem Suscepti nos officii solicitudo admonet servorum dei paci et tranquillitati cura providere pervigili Inde est quod monasterium beate Marie de Pritewell et monachos ibidem deo servientes et quecumque bona et possessiones quascumque inpresentiarum possident vel infuturum prestante domino canonice adipisci poterunt sub dei et nostra protectione suscepimus videlicet ipsam matricem ecclesiam de Prytewell cum capellis suis de Sutton et de Estwode et cum omnibus decimis ville de Middelton et omni parochiali iure eiusdem ville ecclesias etiam de Raylegh et Ragele et Thundrisle et de utraque Shoberya et Canewenden Wykford Stoke Claveryng Langeley cum omnibus pertinentiis earum Hec omnia sicut in auctentica carta felicis memorie Theobaldi archiepiscopi predecessors nostri continentur expressa presentis carte munimine memoratis fratribus confirmamus auctoritate dei et nostra qua fungimur anathematis interpositione prohibentes ne quis eos super prenominatis possessionibus vexare vel ea auferre diminuere vel quomodolibet male alienare presumat Bona vero eidem loco facientibus et iusta conservantibus sit pax et misericordia et benedictio hic et ineternum