Charter Document - 01950023

Charter Document - 01950023


Charter Number: 01950023
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Tomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis venerabili fratri Waltero Rofensi episcopo et universis sancte matris ecclesie filiis salutem Quod ad multorum noticiam pervenire congruum duximus litterarum monimentis commendare decrevimus Noscat igitur presens etas et secutura posteritas nos concessisse et presenti carta confirmasse dilectis filiis nostris canonicis Sancte Trinitatis Lond tam presentibus quam futuris ecclesiam sancte Marie de Bixle quiete habendam et perpetuo possidendam quam bone memorie Willelmus predecessor noster illis in elemosinam perpetuam contulit et pie recordationis Teobaldus successor illius noster vero predecessor eisdem perpetuo concessit et confirmavit Unde et nos quoque memoratorum patrum sequentes vestigia caritatis intuitu hanc eandem ecclesiam predictis fratribus sicut nostram propriam elemosinam perpetuo confirmamus et auctoritate qua fungimur corroboramus cum terris ad eam pertinentibus et decimis omnium rerum que decimari debent et nominatim de pannagio de porcis et de denariis et concedimus eis habere x animalia in dominico herbagio nostro et x porcos in bosco nostro sine pannagio Volumus itaque et precipimus ut predicti fratres hanc elemosinam nostram bene et in pace libere et quiete et honorifice teneant sicut melius et quietius tenuerunt aliquo tempore prohibentes ne ulli omnino hominum temere inde eos liceat perturbare aut aliquibus vexationibus fatigare