Charter Document - 01950017

Charter Document - 01950017


Charter Number: 01950017
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1164
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

T dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis venerabilibus fratribus Lincolniensi et Coventrensi et Wigornensi episcopis salutem Mandatum domini pape accepimus pro ecclesia de Kenill ut eam et omnes eius possessiones quas iuste et canonice adquisivit sicut ipse dominus papa eas sub sua protectione recepit ita et nos sub nostra tuitione suscipientes eandem ecclesiam vestre commendemus fraternitati tuendam et conservandam ne secundum quod vestra interest aliquod iuris sui dispendium patiatur Volumus enim et ex parte dei et domini pape et nostra auctoritate precipimus nequis eiusdem ecclesie possessiones diripere aut libertates diminuere temere presumat Valete