Charter Document - 01950010

Charter Document - 01950010


Charter Number: 01950010
Cartulary Title: Canterbury 1162-1190 Volume 2
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1166
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis omnibus sancte matris ecclesie fidelibus salutem Equum est et rationabile ut quod a venerabili fratre nostro Roberto Lincolniensi episcopo statuitur id merito nostre auctoritatis munimine confirmatur Hac igitur ratione canonicis regularibus de Drax quos fama religionis multum commendat ecclesiam de Salteby cum duabus capellis de Barscaldeby et de Garthorp et ecclesiam de Swynhamested cum omnibus pertinentiis canonice adeptis et duas carucatas terre in Salteby et terram de Roxeby rationabiliter adeptam in perpetuam elemosinam confirmamus et sigilli nostri attestatione corroboramus sicut carte donatorum testantur et episcopi Lincolniensis et capituli Lincolniensis