Charter Document - 01950005
Charter Number: | 01950005 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1162 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Thomas dei gratia Cantuariensis ecclesie minister humilis preposito de Pagaham quicumque fuerit et toti hundredo et preposito de Lovetona et toti hundredo salutem Sciatis nos concessisse Wulnodo filio Semanni terram patris sui libere et hereditarie bene et in pace et integre et honorifice de nobis et de sucessoribus nostris tenendam sicut ipse Semannus eam melius et liberius tenuit de Lanfranco et de Anselmo et aliis antecessoribus nostris et idem Wulnodus filius eius post eum Et ad recognitionem quod libere teneat omni anno dabit nobis et successoribus nostris centum sepias Testibus hiis W capellano Alveredo de Watamestede Gervasio Cicestrensi Godardo presbitero de Loveton Henrico de Andevill Alveredo de Wico Gifardo de Pagaham W filio Herefredi Gervasio de Coleuurda et pluribus aliis apud Loventonam