Charter Document - 01950001
Charter Number: | 01950001 |
---|---|
Cartulary Title: | Canterbury 1162-1190 Volume 2 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1162 - 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
T dei gratia Cantuariensis ecclesie humilis minister omnibus sancte ecclesie fidelibus per Angliam constitutis salutem Sciatis nos concessisse et confirmasse monasterio sancti Oswaldi de Bard et abbati Waltero monachisque ibidem deo ministrantibus omnes ecclesias terras possessiones quas canonice possident sive principum sive clericorum sive laicorum quorumcumque largitione eas adepti sunt sicut eorum diocesanus episcopus easdem possessiones illis carta sua concessit confirmavit et nominatim distinxit Iccirco precipimus quod eas bene et in pace et libere teneant prohibentes ne quis eos vel sua inquietare presumat Quod siquis presumpserit se vinculo anathematis innodandum cognoscat Valete