Charter Document - 01943021
Charter Number: | 01943021 |
---|---|
Cartulary Title: | The Priory of Hexham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1306 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus permissione Divina [] Priori et Conventui de Hextildesham [] Quia monasterium de Shelford visitantes invenimus quod vos Priori et Conventui ejusdem domus de Shelford in qua frater Willelmus de Cattesdene concanonicus vester est per aliqua tempora commoratus duas marcas pro victualibus dicti concanonici vestri et xx s pro habitu ejusdem eis debitos non solvistis vos requirimus et rogamus vobis nihilominus firmiter injungendo mandantes quatinus dictam pecuniam eisdem prout tenemini sicut scitis solvi absque more dispendio faciatis Valete Data apud Shelford tertio nonas Octobris pontificatus nostri []