Charter Document - 01941091

Charter Document - 01941091


Charter Number: 01941091
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1314
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 8 (f48v)

Charter:

Willelmus [] dilecto filio domino Radulpho do Dalton balivo nostro de Hextildesham salutem gratiam et benedictionem Mandamus tibi firmiter injungentes quatinus visis presentibus absque more dispendio diligenter inquiras qui de tenentibus nostris in villis de Akum Walle et Neubigging in ballivi de Hextildesham per Scottos nuper districtis magis sunt indigentes et qui de illis tardius et difficilius poterunt relevari qui etiam minus sunt indigentes et possunt facilius relevari et in quibus eidem tenentes nostri et eorum quilibet nobis tenentur et quantum de arreragia suis de reditibus videlicet firmis et aliis debitis quibuscumque Nos autem super hiis que feceris et inveneris in premissis una cum nominibus eorundem tenentium et quantitate debitorum a singulis et ex quibus causis ad hujusmodi debita sunt astricti absque more dispendio certificare procures per tuas clausas literas harum seriem continentes Vale Data apud Scroby octavo kalendas Februarii pontificatus nostri anno octavo