Charter Document - 01941087

Charter Document - 01941087


Charter Number: 01941087
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1303
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 6 (f260v)

Charter:

Thomas Dei gratia [] dilecto in Christo filio ballivo nostro de Hextildesham salutem gratiam et benedictionem Scripsit nobis dominus noster rex attente rogando quod quia Scoti ex concepta malitia multa mala in partibus Scotie perpetrarunt et ut verisimiliter timetur nequitie sue impetum in terram Anglie extendere machinantur nos de hominibus nostris quanto possemus decentius ad nobilem virum dominum Johannem de Segrave in partibus Scotia locum suum tenentem omni dilatione postposita mitteremus ad morandum cum ipso pro defensione et tuitione regni Anglie quodque alios ad id viis induceremus et modis quibus viderimus melius expedire Quapropter tibi in fide et juramento quibus nobis teneris firmiter injungendo mandamus quatinus visis presentibus omnes tam liberos quam alios de libertate nostra de Hextildesham ad certos diem et locum quos ad lioc assignaveris coram te venire facias et electis talibus qui ad defensionem patrie reputati fuerint aptiores illos in quoto videris numero sufficere et decere tam in equis et armis quam aliis juxta statum ipsorum competenter munitos paratos habeas ad mittendum prefato domino Johannem quandocunque per ipsum vel per nos super hoc fueris premonitus Scripsimus quidem ei quod de statu suo nos certificet et an oporteat quod homines electi statim iter arripiant versus eum ad morandum cum ipso et cum ab ipso responsum habuerimus quod infra decem dies a data presentium credimus nos habere te cito post de ipsius certificabimus voluntate Et dicas tenentibus nostris et aliis de patria quod melius est in tempore inimicis occurrere quam eos permittere in tantum appropinquare quod patriam occupent homines interficiant et bona devastent et hoc specialiter pro nobis de patria qui sumus omni die imminenti periculo propinquiores Ipsique nune pro modico suam poterunt servare vitam et bona Et inducas dominos Priorem de Hextildesham ac Johannem de Vallibus quibus scribimus et alios de patria quod totum adjutorium quod poterunt ad prefatum mittant nobilem tempore op[p]ortuno Quid autem super hoc usque nune factum fuerit et qualiter speras proficere nobis per latorem presentium distincte et aperte rescribas Nos de illorum nominibus si qui fuerint qui per[g]ere voluerint reddens quam citius poteris certiores ut secundum hoc dominum nostrum regem certificare possimus Valete Data apud Cawod sexto idus Februarii pontificatus nostri tertio