Charter Document - 01941032

Charter Document - 01941032


Charter Number: 01941032
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1311
Date type: Internal, Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 8 (f139r)

Charter:

W [] dilecto filio officiali archidiaconi Estriding salutem Quia fratrem Rogerum de Thorn nuper celerarium domus de Bridelington a majoris excommunicationis sententia quam incurrerat pro eo quod dominos Martinum de Grymeston et Ricardum de Grymmeston clericos et ministros nostros ac magistrum Stephanum de Cotum clericum certo loco contra ipsorum voluntatem a restabat violenter et ipsos per alios a restari fecit absolvimus in forma juris Vobis mandamus quatinus ipsum fratrem Rogerum sic absolutum esse puplice nuntietis et faciatis per alios nuntiari Valete Data apud Wylton iij idus Junii pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)