Charter Document - 01940030

Charter Document - 01940030


Charter Number: 01940030
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1311
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f105v)

Charter:

Noverint universi quod nos frater Thomas de Fennewyk Prior monasterii de Hextildesham et ejusdem loci Conventus Divine pietatis intuitu et venerabilis patris domini Willelmi Dei gratia Ebor archiepiscopi Anglie primatis obtentu Rogero clerico de Hextildesham corrodium unum de nostro monasterio quod vixerit percipiendum sub forma infrascripta consensu unanimi donavimus et concedimus per presentes Videlicet quod dum sanus fuerit et laborare poterit singulis diebus comedat et bibat cum libera familia domus nostre ipso autem senio aut invalitudine corporis detento singulis diebus de nostro monasterio percipiet unum panem album Conventualem et unam lagenam cervisie Conventualis et unum ferculum de coquina Ita tamen quod idem Rogerus in negotiis nostris communibus pro nobis et nostro monasterio supradicto fidele prestet obsequium et consilium juxta vires quotiens super hoc ex parte nostra fuerit requisitus In cujus rei testimonium sigillum commune nostri capituli presentibus est appensum Data apud Hextildesham iiij kalendas Maii anno gratie millesimo trecentesimo undecimo

Source (click image below to view full size)