Charter Document - 01940025

Charter Document - 01940025


Charter Number: 01940025
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1307
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Borthwick Institute - Register 7 (f81v)

Charter:

Willelmus permissione Divina Ebor archiepiscopus Anglie primas [] dilectis in Christo filiis Priori et Conventui de Hextildesham nostre dioeceseos salutem gratiam et bene dictionem Ad vestrum nuper declinantes monasterium pro visitatione apud vos sicut nobis ex pastorali incubuit officio exercenda aliqua que correctione digna ibidem invenimus ad honorem Omnipotentis Dei utilitatem monasterii et religionis augmentum in hunc modum duximus reformanda In primis statuimus et in virtute obedientie districte injungimus et mandamus quod caritas fraternitatis ac unitas pacis et concordie sine quibus nulla subsistit religio inter vos jugiter et ferventer juxta doctrinam Apostolicam observetur Item cum cultus Divinus minui non debet sed augeri statui mus ut antiquus canonicorum numerus absque diminutione qualibet [cum domus respiraverunt facultates et pax in marchie Scotie confinibus stabilita fuerit] observetur [et interim sue cessive prout excreverint bona domus et permiserint canoni corum numerus augeatur] et in loco decedentium alii subrogentur Item Divinum obsequium tam in Psalmodia quam in Cantu tractum fiat cum devotione debita et distincte ac etiam Hone de Domina et alia que in ecclesia submissa voce dicuntur Item Missa Matutinalis que ante guerram celebrari solebat in Conventu cum nota ex nunc more solito celebretur Item statuimus quod Prior subprior et quiscunque presidens ordini diligenter invigilent ut regula Beati Augustini in omnibus suis articulis observetur et quod coram Conventu legatur seriatim et distincte semel in singulis septimanis ne quis valeat ignorantiam pretendere in hac parte quod si ex causa necessitatis aliquis articulus dicte regule debeat pretermitti hoc non fiat nostra vel successorum nostrorum licentia non obtenta Item silentium quod multa mala generat non servatum sub gravi pena transgredientibus infligenda locis et horis debitis observetur Item Prior aut subprior seu quivis religioni presidens qui exemplum bene vivendi aliis tenentur prebere non sint personarum acceptores in correctionibus faciendis nec ex odii fomite aut livore vindicte sed ex caritatis radice singulos corripiant et castigent juxta qualitatem excessuum et conditiones varias personarum sit autem Prior et quilibet Conventui presidens inferioribus affabilis misericors severus et justus oleum infundens et vinum pro loco et tempore oportunis Item Prior infra domum et extra ad solatia non semper eosdem sed nunc istos nunc illos convocet de Conventu Item cum non debeant aliqui in capitulo super transgressionibus aliquibus proclamati improbas dissentiones querere vel pretendendo excusationes in peccatis se in correctionibus difficiles exhibere aut de hiis que in visitatione fuerint querere seu respondere aut improperare cuiquam de correctis ne per hoc dissensio rixa vel invidia suscitetur vel aliud gravius per patretur statuimus ut qui super hiis vel aliquo premissorum notabiles fuerint seu obligationes aut conspirationes illicitas vel fratribus seu canonicis rixam fecerint vel verba probrosa dixerint aut pacem perturbaverint et super hoc testimonio majoris partis Conventus deprehensi fuerint juxta regularem observantiam taliter castigentur quod metu pene illorum alii a similibus arceantur quod si in hujusmodi protervitate animis induratis perstiterint id sub majoris partis Conventus testimonio ad nostram notitiam deferatur Item Vespere dicantur omni anni tempore ante noctem juxta constitutionem ordinis et communem consuetudinem in aliis ecclesiis observatam Item ostia claustri hora claudantur debita quorum claves resideant penes Conventui presidentem Item ostium claustri per quod ingredi seculares solebant ab aliquo converso vel seculari maturo jugiter custodiatur de die qui illos compescat ne preter licentiam custodis ordinis se claustro ingerant importune nec sit in claustrum introitus nisi per collocutorium et tunc de licentia Prioris vel ejus locum tenentis Item nullus canoni corum sanctimonialium loca frequentet aut eas ad domum vestram seu ad aliqua maneria domus vestre attrahat vel invitet aut cum eis seu quacunque muliere de qua oriri poterit sinistra suspicio fabuletur sed confabulationem hujusmodi cum omni fugiat diligentia tanquam pestem Item in refectorio omni quarta feria esum carnium districtius prohibemus Item canonici extra refectorium ex causa rationabili comedentes finito prandio nisi legitime fuerint impediti ad claustrum secuturi Conventum redeant ordinate Item nullus secularis in refectorio comedat nisi sit persona commendabilis et honesta mulieres vero nulla ratione infra septa claustri maxime in refectorio vel in infirmaria [nec seculares persone in infirmaria] comedant sive bibant Item infirmaria a comessationibus potationibus lascivis ludis noxiis et inhonestis necnon a dis cursibus frequentibus secularium custodiatur districte Item nullus sanus die quo in infirmaria sanguine minutus fuerit per curiam seu extra claustrum exterius evagetur sed recreatione habita quam citius comode poterit ad Conventum potius revertatur Item infirmis in infirmaria existentibus prout infirmitas cujuslibet exegerit secundum facultates domus juxta regulam Beati Augustini per aliquem maturum discretum et idoneum canonicum qui ad hoc fuerit deputatus necessaria ministrentur [Item injungimus quod infirmi canonici juxta conditiones suas et egritudinum qualitates quatenus facultates domus suppetunt procurentur grossis cibariis in levioribus commutatis quibus per infirmarium vel alium canonicum Matutinas Missas ceteraque Divina officia precipimus celebrari] Item infirmi et minuti de Prioris licentia ipso presente vel subprioris absente Priore causa recreationis habende exitum habeant in gardianum et claustrales etiam ad sui solatium aliquando sicut pre decessorum nostrorum temporibus habuerunt [Et quia vigente in membris vigore corporali qui ex eris mutuatione et alio solatio plurimum confortatur meus in seipsa collecta Divinis vacare et Deum potest intimius contemplari et ut singulorum canonicorum devotio ferventius excitetur ad continuandum per petiis futuris temporibus morem decantandi solempniter coti die post Completorium Canticum Salve Regina que inter vos noviter ut comperimus inolevit toleramus observantia regule honestate disciplinaque ordinis in omnibus semper salvis Item ordinamus quod singulis annis Conventu in quatuor partes assignato una pars canonicorum de licentia Prioris vel subprioris aut custodis ordinis pro recreatione et solatio semel quolibet anno immediate post festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste habenda moretur in aliquo manerio domus per sex dies continuos tribus partibus interim in monasterio integre remanentibus qua parte canonicorum ad monasterium reversa alia pars canonicorum vadat ad dictum manerium vel aliud per totidem dies solatium habitura et sic successive fiat quos que omnes solatium habuerint uniforme] Item licentiam eundi in infirmariam vel alibi extra claustrum post collationem cuique vestrum interdicimus nisi causa rationabili id exposcat presidentis arbitrio ponderanda Item nullus subterfugiendo occasionaliter seu ficticie in infirmaria moretur nisi superioris arbitrio necessaria vel rationabili causa subsit sed qui sanus et potens fuerit ut sequatur Conventum per presidentem Conventui compellatur Item precipimus quod elemosina diligenter custodiatur et bene de qua pauperum Christi indigentia secundum quod facultates domus suppetant sublevetur nec de ipsa quicquam ad sustentationem canum vel alias illicite con sumatur [sed magis indigentibus et pauperibus scolaribus pro vide erogetur] Item si quis proprie atrius inventus fuerit nisi canonice monitus se correxerit juxta statutum ordinis super hoc editum et constitutiones canonicas tanquam perditionis filii acriter puniatur [et ne committendi proprietatis vitium cuiquam occasio offeratur vel detur habilitas delinquendi in jungimus et mandamus ut sit de cetero in domo camerarius et una camera pro ejus officio deputetur qui cum quispiam canoni corum vestibus calciamentis vel aliis necessariis indiguerit pecuniam seu denarios non tradat pro hujusmodi rebus emendis taliter indigenti sed res ipsas prout necessitas exegerit et quantitas pecunie in certo vestrum uni cuique attentis domus facultatibus assignate permiserit singulis indigentibus sub ministret cui receptis novis indumentis vetera pauperibus eroganda ilico liberentur et pauperes canonicorum consanguineos si qui sint permittimus circa assecutionem hujusmodi indumentorum veterum ceteris anteferri injungimus etiam quod omnes et singuli canonici domus in habitu sint omnino juxta antiquam religionis observantiam uniformes nec per ali quem in habitu interiori vel exteriori fiant alique novitates] Item nullus a correctionibus factis in capitulo frivole appellare presumet nec cujusquam appellatio admittatur nisi presidens ordini in corrigendo modum excesserit juxta canonicas sanctiones in quo casu ipsum appellantem persequendi appellationem suam liberam habere precipimus facultatem Item Prior omnia majora negotia domus tractet et expediat de consilio et assensu antiquorum et discretionum totius Conventus in nullo premissorum proprio sensui [] Item Prior non teneat secum ali quem secularem cuiquam de Conventu suo rixo sum contumeliosum aut infestum sed quam citius sibi de aliquo tali con stiterit eum amoveat sine mora Item omnem inutilem familiam et canes inutiles infra octo dies a receptione presentium precipimus amoveri [nec canes venatici infra septa monasterii teneantur] Item cum omnia bona dicte domus vestre de Hextildesham sint communia nec habeat Prior bona discreta a bonis Conventus statuimus quod tota pecunia pro veniens de maneriis firmis ecclesiis reditibus et possessioni bus quibuscumque ad dictam domum spectantibus ad manus duorum bursariorum qui pro tempore fuerint integre perveniat a quibus tam Prior vel suus capellanus pro dicti Prioris necessariis quam etiam alii quos pro negotiis domus vel alias ex causa rationabili exire contigerit suas expensas recipiant mode ratas et eisdem bursariis cum redierint compotum inde reddant Item non licent ietur ad exeundum aliquis canonicus nisi ex magna et rationabili causa prefixo sibi certo termino infra quem redire debeat taliter associetur et expensas et vecturam habeat quatenus domus facultates permiserint salva ordinis honestate [Item cum ad subpriorem pertineat gubernatio et regimen totius Conventus sub Priore quantum ad observantiam regularem ipsum de consensu Prioris et totius vel majoris et sanioris partis Conventus prefici volumus ac etiam cum necesse fuerit amoveri et hoc idem de sacrista terrario celerario camerario bursario precentore elemosinario infirmario et ceteris obedientariis duximus ordinandum nostra et successorum nostrorum salva in omnibus potestate] omnes autem obedientiarii ad quorum manus aliqua bona domus pro venerint coram Priore et Conventu vel saltem coram quinque vel sex de discretioribus domus per Conventum electis et ipsi Priori adjunctis semel annis singulis ratione officiorum suorum reddant compotum de receptis et expensis et per ipsum post modum status domus Conventui innotescat [Item fratres conversi domus curam custodiam et administrationem maneriorum spectantium ad eundem habentes de hujusmodi administratione et cura eis commissis compotum et ratiocinium sub forma consimili annis singulis semel reddant et id facere per Priorem si necesse fuerit compellantur] Item de consilio Prioris et majoris partis Conventus eligatur aliqua secularis persona discreta que prebendam de Salton custodiat et sufficientem inveniat securitatem de fideliter serviendo et compoto fideli reddendo alienationes vero possessionum perpetue vel ad vitam hominis concessiones corrodiorum et pensionum annuarum non fiant de cetero sine nostra vel successorum nostrorum licentia speciali [aut boscorum venditiones non fiant nec robe quibus domum vestram in presenti excessive invenimus oneratam narratoribus seu sergeantis patrie concedantur de cetero quantumcumque causa urgens subsit sine nostra sive successorum nostrorum licentia speciali et super quam nostras vel successorum nostrorum litteras habeant cum necesse fuerit exhibendas Item quia domum vestram predictam variis debitorum oneribus invenimus oneratam precipimus ordinamus et injungimus tam vobis Priori subpriori terrario et aliis officiariis quam ceteris canonicis dicte domus quod talem exhibeat moderationem in expensis ut saltem paulatim possitis a dictis oneribus respirare] Item sigillum commune sub tribus claudatur ser ruris quarum una clavis penes Priorem et duo penes duos canonicos per totum Conventum ad hoc electos volumus residere nec sigilletur aliqua littera sigillo eodem nisi prius coram toto Conventu lecta fuerit et ipsi consenserint ut signetur quod si duo vel tres absque causa rationabili protervi endo reclamaverint consignationem hujusmodi nolumus impediri [Item cum canonicos regulares in maneriis vel ecclesiis solos morari tam indecens quam animabus eorum periculosum et expresse prohibitum a jure existat non permittatis de cetero fratres Simonem de Overton de Stanfordham et Alanum de Gisburn de Wardon ecclesiarum vicarios quas in usus proprios obtinetis solos in suis vicariis quarum quelibet pro duorum canonicorum sustentatione congrua sufficiens existit morari sed cuilibet eorum unum canonicum de domo in socium assignetis] Hec autem statuta salubria et precepta in virtute sancte obedientie sub penis depositionis seu amotionis Priori et subpriori ac excommunicationis majoris ceteris de Conventu si contra premissa venire presumpserint per nos et successores nostros prout justum fuerit infligendis plene et per omnia precipimus inviolabiliter observari Et ut premissa omnia singulorum mentibus intensius imprimantur in capitulo coram Conventu articulatim et distincte semel singulis mensibus volumus recitari Datum apud Hextildesham vij idus Aprilis anno gratie millesimo trecentesimo septimo et pontificatus nostri secundo

Source (click image below to view full size)