Charter Document - 01940021
Charter Number: | 01940021 |
---|---|
Cartulary Title: | The Priory of Hexham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1302 |
Date type: | Internal, Calendar |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 6 (f247v) |
Charter:
T Dei gratia [] dilecto in Christo filio Priori de Hextildesham salutem gratiam et benedictionem Ad absolvendum fratrem Willelmum de Cattedene concanonicum vestrum sacerdotem a violenta manuum injectione in Ricardum de Berewyk clericum secularem dum tamen non sit atrox injuria vel alias excessus difficilis vel enormis injuncta sibi pro modo culpe penitentia salutari et ad faciendum ulterius circa personam ipsius quod ipsius anime saluti videritis convenire vobis quantum ad nos attinet hac vice committimus vices nostras Valete Data apud Thorp xj kal Febr MCCC secundo