Charter Document - 01940018
Charter Number: | 01940018 |
---|---|
Cartulary Title: | The Priory of Hexham |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 5 (f21r) |
Charter:
Dilectis in Christo filiis Priori et Conventui de Bridlington salutem et sinceram in Domino caritatem Cum sit notorium et intuentibus [] [qu]aliter dilecti filii Prior et Conventus de Hextildesham patronatus nostri per invasionem Scottorum anno preterito ipsorum monasterium [] cum bonis que depredari non poterant in cineres et pastum ignis convertentium et jam iterate incursu eorumdem hostium [] nichilum sic redacti adeo quod nihil unde vivere valeant eis relinquitur nec habent sicut de Filio Hominis scribitur [] reclinare propter quod necessario dispersionem subire coguntur ac professi ejusdem ordinis qui potentiores fuerint []es et sanctiones canonicas desolatis fratribus quousque ipsorum fuerit relevata inopia in [] hujusmodi teneantur in [] subvenire Nos prout ex officio pastorali astringimur ipsorum depressioni sublata vagandi materia paterno [] affectu vobis in virtute sancte obedientie firmiter injungendo mandamus quatinus sicut vos in ipsis compassionis oculos dirigentes [] religionis viros canonicos dicte domus nostras de Hextildesham ordinis vestri professes exhibitores presentium quos inter [] mittimus moraturos favore benivolo admittatis ipsosque ut proprios exhibeatis de greraio et [] in omnibus pertractetis mandatum taliter impleti quod in eo desolatis misericordium impendisse laudura [] mandatori Valete Data apud Cawod xiij kalendas Januarii anno gratie MCC nonagesimo septimo