Charter Document - 01940012

Charter Document - 01940012


Charter Number: 01940012
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1264 - 1265
Date type: Internal, Regnal, Event
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Dei gratia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem Sciatis quod de gratia nostra speciali concessimus pro nobis et successoribus nostris Priori et Conventui domus sive prioratus Sancti Andree de Hexham in comitatu Northumbrie et successoribus suis duo dolia vini rubii habenda et percipienda annuatim in portu de Novo Castro super Tynam per manus capitalis pincerne nostri Anglie vel ipsius deputati ibidem pro tempore existentis sibi et successoribus suis predictis in augmentationem Divini cultus ibidem imperpetuum eo quod expressa mentio de vero valore et anno vini predicti in presentibus minime facta existit aliquo statuto actu ordinatione provisione restrictione mandato causa re materia quacumque in contrarium facta edita seu provisa non obstante In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes Teste meipso apud Westmonasterium quarto die Martii anno ab inchoatione regni nostri quadragesimo nono et re adeptionis nostre regie potestatis anno primo

Source (click image below to view full size)