Charter Document - 01940009

Charter Document - 01940009


Charter Number: 01940009
Cartulary Title: The Priory of Hexham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S rex Anglie justitiariis et baronibus et vice comitibus et ministris et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Northumberland salutem Sciatis me reddidisse et concessisse Gospatricio fratri Dolfini terram Edmundi avunculi sui quam de rege Henrico tenebat et terram Winnochi videlicet sex maneria Bremdona et Benelegam et Hiddesleie et Bremetonam et Thitelittonam et Harop cum omnibus hominibus et rebus que fuerunt in terra illa die qua rex Henricus dedit illa maneria Hamoni et terram Liolfi filii Uctredi videlicet tres Mideltonas et Roden et Horsleiam et servitium Gospatrick et Stantonam et Wyndegatam et Wottonam et Wittonam et Rittonam sicut rex Henricus ei illas dedit et concessit per cartas suas Et habeat suas rectas divisas quas monstrare poterit se juste habere debere Et ideo volo et precipio quod bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneat predictas terras suas et omnia sua in bosco et plano et pratis et pasturis et aquis et molendinis et stagnis et esclusis in via et semitis in divisis et exitibus et in omnibus locis cum socha et sacha et tholl et theam et infangthefe et cum omnibus libertatibus et consuetudinibus suis sicut melius unquam tenuit et liberius tempore regis Henrici et super hoc omnes fugationes que feodo suo pertinent Teste regis concellario et W Marc et R de Veer apud Ebor

Source (click image below to view full size)