Charter Document - 01931265
Charter Number: | 01931265 |
---|---|
Cartulary Title: | Calendar of the Plea Rolls of the Exchequer of the Jews [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1278 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Edwardus dei gratia [] justiciariis [] et Willelmo do Middelton salutem Mandamus vobis quod si Mosseus filius Jacobi de Oxonia Judeus habeat in thesauro Judaismi nostri medietatem eiusdem debiti l librarum sub nominibus Roberti de Percy et Benedicti filii Joscei de Eboraco Judei que quidem medietas pro arreragiis tallagii sui super ipsum Mosseum ultimo assessi retenta est in manu nostra ut dicitur tunc retenta ad opus nostrum medietate predicta quosque xi libre et x solidi que nobis aretro sunt de tallagio predicto levaveritis alia bona et catalla sua areragiorum eorundem per vos in manum nostram captam sibi sine dilacione aliqua restituatis et ipsum ex tunc de predicto debita quietum esse faciatis dum tamen de jure et secundum legem et consuetudinem Judaismi nostri fieri possit Teste me ipso apud Turrim Londoniarum xxv die Novembris anno regni nostri quarto