Charter Document - 01921478

Charter Document - 01921478


Charter Number: 01921478
Cartulary Title: The Pinchbeck Register Relating to the Abbey of Bury St. Edmunds
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1251
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Gyppewycum In Octabis sancti Hillarii Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo quinto Coram Henrico de Bathon Johanne Gatesd[] Roberto de Briwes Gilberto de Preston Magistro Simone de Wauton et Willelmo de Wilton Justiciariis Itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Robertum filium Henrici de Pulham querentem et Henricum de Pulham impedientem de vno Mesuagio et xvj acris terre cum pertinenciis In Redgraue vnde placitum war[] carte summonitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Henricus recognouit predictum Mesuagium et terram cum pertinenciis esse ius ipsius Roberti vt illa que Robertus habet de dono predicti Henrici Habend[] et tenend[] eidem Roberto et heredibus suis de Capitalibus dominis ffeodi illius imperpetuum Faciendo inde omnia seruicia que ad predictum Mesuagium et terram pertinent Et pro hac fine recognicione et concordia Idem Robertus concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Henrico tota vita ipsius Henrici vnam Marcam argenteam ad ij terminos scilicet Medium ad Pascha et alterum Medium ad festum sancti Michaelis Et post mortem ipsius Henrici Idem Robertus et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum denariorum imperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis Concordia facta in Curia domini Regis apud Gyppewycum In Octabis sancti Hillarii Anno Regni Regis Henrici filii Regis Johannis tricesimo quinto Coram Henrico de Bathonname Johanne Gatesdname[] Roberto de Briwesname Gilberto de Prestonname Magistro Simone de Wautonname et Willelmo de Wilton Justiciariis Itinerantibusname et aliis domini Regis fidelibus tunc ibidem presentibus inter Robertum filium Henrici de Pulhamname querentem et Henricum de Pulhamname impedientem de vno Mesuagio et xvj acris terre cum pertinenciis In Redgraue vnde placitum war[] carte summonitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Henricusname recognouit predictum Mesuagium et terram cum pertinenciis esse ius ipsius Robertiname vt illa que Robertusname habet de dono predicti Henriciname Habend[] et tenend[] eidem Robertoname et heredibus suis de Capitalibus dominis ffeodi illius imperpetuum Faciendo inde omnia seruicia que ad predictum Mesuagium et terram pertinent Et pro hac fine recognicione et concordia Idem Robertusname concessit pro se et heredibus suis quod ipsi de cetero reddent singulis annis predicto Henriconame tota vita ipsius Henriciname vnam Marcam argenteam ad ij terminos scilicet Medium ad Pascha et alterum Medium ad festum sancti Michaelis Et post mortem ipsius Henriciname Idem Robertusname et heredes sui erunt quieti de solucione predictorum denariorum imperpetuum